Latina pro začátečníky/Texty 4

Z Wikiverzity
Skočit na navigaci Skočit na vyhledávání
Jak používat klasifikační nálepkuTato stránka je součástí kurzu:
{la} {cs}
středoškolská
Příslušnost: Mmh

Na této stránce jsou shromážděny cvičné latinské texty, k jejichž plnému pochopení (a případnému překladu do češtiny) stačí mluvnické znalosti vyložené v kursu Latiny pro začátečníky do IV. lekce včetně.

Domus nostra[editovat]

Domus nostra apud viam tranquillam stat. Rārō automōbilia circā eunt, sōlum ā distantiā tumultum viārium audīmus. Via nostra in viridārium pūblicum dūcit. Peditēs eā ambulant, mātrēs cum īnfantibus in carrulīs in viridārium eunt vel domum redeunt.

Domus nostra vīlla urbāna vetus est. Mūrōs crassōs et multōs angulōs occultōs habet. Sed tranquilla domus nostra nōn est. Trēs familiae in domō habitant, multīque aliī hominēs domum visitant. Locī variī in domō sunt, conclāvia amoena et aulae aptae, ubi hominēs conveniunt, discunt et cantant, puerīque lūdunt. Tam iūcunda vīta in domō nostrā est. Nōs omnēs domum nostram amāmus.

In silvīs[editovat]

In urbe habitō, sed vītam sōlum urbānam nōn optō. Cum diem līberum habeō, ex urbe in silvās eō. In viā inter agrōs prātaque vādō, circum avēs canunt flōrēsque fragrant. Postrēmō in silvam veniō.

In silvā inter arbōrēs ambulō. Sub arbōribus fruticēs crescunt, inter fruticēs herbae grāmenque silvestre prōveniunt. Sub fruticibus fungōs videō, in fruticibus frūctōs. Sed fungōs frūctōsque nōn quaerō. Spectō arbōrēs altās, rāmōs patulōs, folia viridia. Sentiō quiētem et pācem.

Cum ā silvā domum redeō, bene valeō. Vīrēs novās habeō et vītā gaudeō. In silvīs esse magnopere amō!